- THETAE
- THETAEGraece Θῆτες, dicebantur apud Athenienses, quos Romani proletarios et capite censos appellavêre. Postquam enim Solon evium suotum censum egit, Athenienses universos in 4. distinxit ordines, Pentacosiomedimnos, qui Reip. talentum pendebaut: Equites, qui semitalentum: Zeugitas, qui minas decem: et Thetas, qui nihil conferebant; quique proin non habebaut ad Magistratus aditum, ut constate Plut. in Solone, et Polluce, l. 8. c. 10. vi Legis: Τοὺς θῆτας μὴ ἀρχειν οὐδεμίαν ἀρχην`. Interim, ne omnium omnino patrium Reip. expertes essent, voluit Solon, ut et cum coeteris in contione suffragia ferrent, atque inter Iudi8ces adlegerentur; quod cum primo leve videretur, Maximae tamen fuit auctoritatis, quippe penes Iudices omnium fere rerum fuit arbitrium, cum ad eos a Magistratibus soleret provocari, Plut. ibid. Adde, quod utrumque rem eorum iuvabat. Namque troboli gratiâ, quo erat τὸ ἐκκλησιαςικὸν a tempore Agyrrhii, maxime in contionem veniebant Thetae: unde iocus Comici Pluto.Ε᾿κκλησία δ᾿ οὐχὶ διὰ τοῦτον γίγνεται.Ubi Scholia, διαβάλλει δὲ τὸ ἐπὶ φιλονεικίᾳ τῶ Α᾿θηναίων τριώβολον. Et cum Iudices essetn, habebant unde viverent: Nam οἱ Δικαςαὶ ἐλάμβανον μιςθὸν, Iudices accipiebant mercedem. Iidem ex instituto Periclis, ut Ludos spectare postent, accipiebant ex publico τὸ θεωρικον, drachmam videl. seu duos obolos, qua de re dictum supra, in voce Theorica pecunia. Neque vero classi suae sic adfixi manebant, ut re familiari crescente, non allegerentur in superiorem aliquem ordinem; cuius rei illustre exemplum legitur apud Pollucem, l. 8. c. 10. de Anthemione Diphili fili, qui in Equitum ordinem ex illo Thetarum allectus est: cui proin icon in Acropoli posita, ἵππος ἀνδρὶ παρεςηκὼς, equus viro adstans, cum Epigramm.Διφίλου Α᾿νθεμίων τὸν δ᾿ ἵππον θεοῖς ἀνέθηκε,Θητικοῦ ἀντὶ τὲλους Ι῾ππάδ ἀμειψάμενος,Vide Sam. Petitum, Comm. in Leges Atticas, l. 2. tit. 3. et supra ubi de Proletariis, it. voce Sextantuli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.